Inizio (Home) > News & Info > 26/05/1961 Giovedì 23 marzo 2017
 

Schema Balić


 
 
 
 
PAMI

 

CT 5/61: 53 S/C De Ecclesia                                            

26 maggio 1961

 

Const.:   DE MARIA MATRE IESU ET MATRE ECCLESIAE

(Rev.mi P. C. BALIC) (la red.)

 

 

 

1. De arcta necessitudine inter Christum et Mariam iuxta Sacras Litteras (seu iuxta Dei beneplacitum).

Beatissima Virgo Maria inde ab aeternitate uno eodemque decreto praedestinationis[1] ita arcano modo intimo cum Christo coniuncta est, ut varia Verbi incarnati mysteria in excelsa eius Matre resonent, nimirum: praeannuntiatio prophetica[2], incarnatio[3], nativitas[4], prima iudaeorum ac gentium adoratio[5], praecursoris Domini sanctificatio[6], in templo praesentatio[7], in Aegyptum fuga[8], miraculum in Cana[9], immo et ipsamet in Calvariae loco passio et mors[10].
Cum itaque sapientissimus Deus, qui omnino liber erat in determinanda via ac ratione qua generis humani liberatio peragenda esset[11], voluerit ut Verbum ex «muliere» carnem sumeret[12], et cum sacrae Litterae almam Dei Matrem nobis veluti ante oculos proponant divino suo Filio coniunctissimam, et ab illo inseparabilem, haud fieri poterat quin Ecclesia, quam Spiritus veritatis ad revelatarum perficiendam cognitionem veritatum infallibiliter dirigit[13], mysteria divini Redemptoris illustrando, munus quoque, privilegia et dona quibus Filius Matrem suam ornare voluit in lucem poneret nostraque erga eam officia statueret.

2. (De munere beatissimae Virginis Mariae in oeconomia nostrae salutis).

Verbum aeterni Patris, cum hominis naturam vellet sumere, ut homo per hominem salvaretur fieretque consors divinae naturae, non id ante perfecit quam accesserit designatae matris, ex praevisis meritis Christi sublimiore modo redemptae[14], omnino libera consensio. Qua efficaci consensione in incarnationem redemptricem, Maria, filia Adae, facta est non solum mater Dei, eo quod naturaliter unus idemque communis Dei Patris ac Virginis est Filius, sed etiam mater ipsius Salvatoris qua talis, ac proinde quodammodo illorum qui salvantur: mater totius Corporis Christi mystici quod est Ecclesia[15]. Qui Dei hominumque matris salutariter efficax consensus a tempore virginalis conceptionis usque ad Christi mortem haud raro confirmatus est, maximo vero dum, non sine divino consilio, iuxta crucem stetit ibique voluntatem suam voluntati aeterni Patris eoniunxit, cum Unigena suo acerrime condoluit, et fructum ventris sui, pretium redemptionis nostrae, cum Christo et per Christum nova veluti Eva obtulit[16]. Quoniam vero humanae redemptionis opus non ante perfectum erit quam promissus a Christo Spiritus Sanctus advenerit, Maria, quae suis precibus impetravit effusionem Spiritus, qui anima est Ecclesiae, die Pentecostes, cum Apostolis in Caenaculo aderat[17].
Cum itaque beatissima Virgo, divina providentia sic disponente, hisce in terris Christi passibilis fuerit generosa socia in gratia pro hominibus acquirenda, socia quoque Christi gloriosi in caelo manet in gratia hominibus conferenda: Regina mundi[18] gratiarumque ministra et mediatrix[19].
Hinc sequitur Mariam, quae in corpore Christi Mystico, quod est Ecclesia, condendo partes habuit (tum inchoative tempore incarnationis tum completive in Calvariae loco), et quae assumpta in caelum erga omnes maternum gerit amorem, non aliquem accidentalem, marginalem seu periphericum, sed centralem locum in Ecclesia obtinere[20].
Quae catholica doctrina de munere beatissimae Virginis (utique simplicis creaturae, ancillae Domini, sed cui «fecit magna qui potens est»)[21], in oeconomia nostrae salutis absolutam dominationem et omnimodam independentiam unici, plena propriaque significatione, Mediatoris ac Redemptoris Christi intactam servat, eamque extollit et honorat, cum Mariae mediatio, - quae omnes christifideles invitat ut sint non tantum salvati sed etiam salvatores -, non ex aliqua necessitate, sed ex beneplacito divino et superabundantia, magnitudine ac virtute meritorum Iesu ortum habet, mediationi Christi innititur, ab illa omnino dependet et ab illa totam vim obtinet[22].

3. (De singularibus privilegiis Dei hominumque Matris).

Maria Virgo praedestinata ut esset digna Mater Dei sociaque generosa Christi Redemptoris, a Deo qui ineffabili eam prosecutus est amore, singularibus omnino privilegiis ditissime ornata fuit: mirabilis in suo ortu ob immaculatam conceptionem[23]; mirabilis in sua vita expers omnis culpae actualis[24], plena gratia[25], insimul mater semperque virgo[26]; mirabilis in suo exitu, quia etsi pro conditione carnis mortem subierit temporalem, nexibus tamen mortis deprimi minime potuit[27], corpore et anima gloriose assumpta in caelum[28].
Quae singularia aliaque privilegia ac dona gratiae a Christo Redemptore profluentia ita in eius honorem redundant ut haud possibile sit Matris excelsa dona contemplare quin ipsius Filii divinitatem, bonitatem, amorem, omnipotentiam mens christiana miretur atque celebretur. Siquidem iniuria matris afficit filios, ita et gloria matris in filium redundat, igitur, cum Maria singularem affinitatem habuerit ad Filium suum - qui et de Patre est generatus[29] - necese erat ut ex praevisis meritis perfectissimi Redemptoris, auctoris omnis sanctitatis, - qui in hunc mundum venit ut destrueret peccatum, - in primo instanti conceptionis ab omni labe peccati originalis praeservaretur immunis, gratiisque ac donis ita ornaretur ut digna revera esset Mater Dei, filia Patris, sponsa Spiritus Sancti[30]. Neque fieri poterat ut Filius, qui peculiari dilectionis affectu Matrem, in omnibus sibi similem, prosequebatur quique voluit corporalem integritatem Matris in ipsomet partu incorruptam atque violatio nis immunem manere[31], permitteret, post mortem, illud sacratissimum virgineum corpus, augustum divini Verbi tabernaculum, templum Dei, in cinerem resolvi[32].

4. (De cultu erga beatissimam Virginem Mariam).

Quoniam beatissimae Virgini, de qua natus est lesus[33], tum ob dignitatem Matris Dei, tum ob propriam sanctitatem praeclaraque munera erga nos suscepta, singularis competat excellentia, ita ut et ab Archangelo nomine Dei «gratia plena»[34], et ab Elisabeth, Spiritus Sancto repleta, «benedicta inter omnes mulieres»[35] salutari meruerit, nihil miram si cunctis a gentibus et ab universis ritibus «beata» omni quidem laude, suffragiis saeculorum decursu sucrescentium[36], praedicetur, colatur, ametur, invocetur necnon ad exemplum trahatur[37]. Qui singularis cultus marialis cum latriam, Dei propriam, attingere nequeat, eiusque ultima (ratio ipsa Christi sanctitas sit, tantum abest ut cultui divino detrimentum afferat, quin potius illi quam maxime faveat, idque eo vel magis quia Ecclesia catholica, licet intra limites sanae et ortodoxae doctrinae pro temporum, locorum atque individualium inclinationum varias formas ac practicas devotionis marialis permiserit, numquam tamen inculcare cessavit veram devotionem illam esse quae efficit ut unicus noster Mediator, lesu Christus, rite noscatur, ametur eiusque mandata serventur[38].
Quam sanam, traditionalem catholicam doctrinam Sacra Synodus consulto fortiterque commemorat theologos divinique verbi praecones eodem tempore monendo, ut ab omni falsa veritatis superlatione, quemadmodum et a nimia mentis angustia, in singulari Dei parentis dignitate consideranda, caveant[39]. Sint itaque veris ac solidis praeconiis contenti, ficta et commentitia omniaque quae sunt contraria sive absolutae trascendentiae ac dominationi Christi, sive dignitati Matris Dei, quae cuilibet membro Corporis Christi mystici assimilari nequit[40], repudiantes; sint solliciti ne ullos terminos praetergrediantur quos Magisterium Ecclesiae, sacra Scriptura et Traditio, recta ratio veriorque theologia, ac purae creaturae, - prout est Virgo Maria, quae licet mater Dei, non est Deus, - merita proponere possint ac debeant. Item, cuncti christifideles sciant veram devotionem potius quam in signis exterioribus, quodam unius momenti caduco affectu, in sensibili credulitate variis apparitionibus, in sincera veraque vita interiore, quae ad imitationem virtutum beatissimae Virginis, potissimum vero eius fidei, spei et caritatis, adducit, consistere[41].
Hinc manifesto patet quam longe a veritate sint qui Catho licae Ecclesiae erga Deiparam cultum improbant non aliter ac si quid ex cultu uni Deo ac lesu Christo debito subducatur, in primis ii qui dictitare non verentur Mariologiam et pietatem Marianam potius impedimento quam auxilio esse ut omnes, qui Christi nomine gloriantur, in uno eademque ovili sub uno Summo Pastore tandem inveniantur[42].

5. (Maria sanctissima Fautrix et Mater unitatis christianae).

Maria mater Capitis et membrorum Corporis mystici, quae vehementer cupit ut qui uno donati sunt baptismate una eademque cum Christo et inter se fide cohaereant, ex ipsa rei natura vinculum unionis est inter christianos ac potentissima mediatrix ad homines cum Christo iungendos[43]. Quapropter Sacra Synodus certa spe ac fiducia nititur fore ut haec Mater Ecclesiae validissimo suo patrocinio unitatis donum in christiana familia, quae suae maternitatis insignis est fructus, quamprimum perficiat[44]. Ad quod mirabile exoptatumque christianae gentis decus obtinendum omnes prorsus invitantur qui christiani nominis ornantur nota, catholici scilicet et dissidentes, potissimum vero orientales, qui nativo quodam impulsu erga Magnam Dei Matrem peculiari modo colendam feruntur, ut, concorditer preces supplicationesque ad unitatis christianae Fautricem effundendo[45], errantium ad veritatis et iustitiae semitam maturent reditum, ut unus tandem fiat fratrum populus, Christi in terris Vicario, beati Petri Successori - quem in Ephesina Synodo, ubi sollemniter dogma maternitatis divinae sancitum fuit, unanimi plausu Patres «Custodem fidei» merito corisalutarunt[46], - tamquam communi Patri parens animo et obsequens corde.



[1] Pius IX, Bulla Ineffabilis Deus, Acta Pii IX, I, I, 559; Pius XII, Const. Apost. Munificentissimus Deus, in AAS 42 (1950) 768.

[2] Cf. Gen 3,15; Is 7,14; Mich 5,26.

[3] Lc 1,26-38.

[4] Lc 2,1-7; Mt 1,25.

[5] Lc 2,8-20; Mt 2,1-12.

[6] Lc 1,39-45.

[7] Lc 2,22-39.

[8] Mt 2,13-18.

[9] Gv 2,1-12.

[10] Gv 19,25-27.

[11] LEO XIII, Encycl. Augustissimae Virginis, 12 sept. 1897: Acta Leonis XIII, XVII, 285.

[12] Gal 4,4.

[13] Cf. Pius XII, Encycl. Humani generis, 12 aug. 1950: AAS 42 (1950) 569.

[14] ALEXANDER VII, Bulla Sollicitudo omnium Ecclesiarum, 8 dec. 1661: Virgo Immaculata, II, 219; Pius IX, Bulla Ineffabilis Deus: Acta Pii IX, I, I, 602; Pius XII, Encycl. Fulgens corona, 8 sept. 1953: AAS 45 (1953) 581.

[15] Pius X, Encycl. Ad diem illum, 2 febr. 1904:  Acta Pii X, I, 152; Pius XII, Encycl. Mystici corporis, 29 iun. 1943: AAS 35 (1943) 247-248.

[16] Summi Pontifices loquendo de Maria sub cruce dicunt quod Maria exercebat actus fidei, spei et caritatis, unita amore doloribus Christi, ita ut sit connexio inter compassionem Mariae et redemptionem;  ipsa renuntiat iuribus maternis et offert sacrificium maternum, fitque nostra mater spiritualis. Paucis verbis: compassio Mariae connexionem habet cum redemptione, talique modo ut ipsa inde merito dici possit corredemptrix, et per modum unius recensentur fructus redemptionis Christi et compassionis Mariae. - Cf. LEO XIII, Litt. apost. lucunda semper, 8 sept. 1894: Acta Leonis XIII, XIV, 307-308; Pius X, Encycl. Ad diem illum, 2 febr. 1904: Acta Pii X, I, 153; BENEDICTUS XV, Litt, apost. Inter sodalitia, 22 mart. 1918: AAS 10 (1918) 182; Pius XI, Encycl. Miserentissimus Re-demptor, 8 maii 1928: AAS 20 (1928) 178; Pius XII, Encycl. Mystici corpo-ris, 29 iun. 1943: AAS 35 (1943) 247; IOANNES XXIII, Nuntius radiophonicus VII congressui mariano Galliae in UOsservatore Romano, 10-11 iul. 1961.

[17] Act 1,14;  2,14;  LEO XIII, Encycl.  Superiore anno, 30 aug.  1884: Acta Leonis XIII, IV, 124; IDEM, Encycl. Adiutricem populi, 5 sept. 1895: Acta Leonis XIII, XV, 302; Pius XII, Encycl. Mystici corporis, 29 iun. 1943: AAS 35 (1943) 248.

[18] Pius XII, Encycl. Ad caeli Reginam, 11 oct. 1954: AAS 46 (1954) 145.

[19] Pius IX, Bulla Ineffabilis Deus, 8 dec. 1854: Acta Pii IX, I, I, 617; LEO XIII, Encycl. lucunda semper, 8 sept. 1894:  Acta Leonis XIII, XIV, 309:  Pius X, Encycl. Ad diem illum, 2 febr. 1904:  Acta Pii X, I, 153-154; BENEDICTUS XV, Litt. apost. Inter sodalitia, 22 mart. 1918: AAS 10 (1918) 182; Pius XI, Encycl. Miserentissimus Redemptor, 8 maii 1928:   AAS 20 (1928)  178; Pius XII, Ep. ad card. A. Maglione, Superiore anno, 15 apr. 1940: AAS 32  (1940) 145.

[20] Cf. Pius XII, Nuntius radiophonicus iis qui interfuerunt conventui internationali mariologico mariano, Romae habito, 24 oct. 1954: AAS 46 (1954) 679.

[21] Lc 1,49.

[22] LEO XIII, Encycl. Fidentem piumque, 20 sept. 1896:  Acta Leonis XIII,   XVI, 282; Pius XII, Encycl. Fulgens corona, 8 sept. 1953:   AAS 45 (1953) 581-582.

[23] Pius IX, Bulla Ineffabilis Deus, 8 dec. 1854: Acta Pii IX, I, I, 616; DENZ., 1641 (2803).

[24] Conc. Trident., Sess. VI, Decr. De iustificatione, DENZ., 833 (1573); AUGUSTINUS, De natura et gratia, c. 37, n. 42: PL 44, 267.

[25] LEO XIII, Encycl. lucunda semper, 8 sept. 1894: Acta Leonis XIII, XIV,  310; Pius XII, Encycl. Ad caeli Reginam, 11 oct. 1954: AAS 46 (1954) 636.

[26] Cf. DENZ., 6, 13, 20, llla, 144, 148, 214, 218, 256, 290, 429.

[27] Sacramentarium Gregorianum; cf. BALIC, Testimonia, I, 155.

[28] Pius XII, Const.  dogm.  Munificentissimus Deus,  1 nov. 1950: AAS 42 (1950) 770.

[29] Pius XII, Nuntius radioph. iis qui interfuemnt conventui internationali mariologico-mariano, 24 oct. 1954: ASS 46 (1954) 679; Symbolum XI Concilii Toletani:  DENZ., 282, 284, 285.

[30] Pius IX, Bulla Ineffabilis Deus, 8 dec. 1854: Acta Pii IX, I, I, 598.

[31] DENZ., 144, 314, 256 (virginitas in partu); AMBROSIUS, De institutione Virginis et S. Mariae virginitate perpetua, c. 8: PL 33, 519; HIERONYMUS, Epist. 48, 21: PL 22, 510.

[32] GERMANUS CONSTANTINOPOLITANUS, In Sanctae Dei Genitricis dormitionem. Sermo 1: PG 98, 346-347; IOANNES DAMASCENUS, Homilia 2 in dormitionem BVM, n. 4: PG 96, 729; cf. Balic, Testimonia, I, 89.

[33] Cf. Mt 1,16.

[34] Lc 1,28.

[35] Lc 1,42.

[36] Pius VII, Breve Quod divino, 24 ian. 1806: Documentos marianos, n. 235; Pius XII, Fulgens corona, 8 sept. 1953: AAS 45 (1953) 582; DENZ., 302, 986.

[37] BENEDICTUS XIV, Bulla aurea Gloriosae Dominae, 21 sept. 1748: Documentos marianos, n. 210; LEO XIII, Augustissimae Virginis Mariae, 12 sept. 1897: Acta Leonis XIII, XVII, 285; Pius XII, Epist. ap. Ex hoc, 25 mart. 1950: AAS 42 (1950) 717; IOANNES XXIII, La presenza dell’insegnamento di Cristo e del patrocinio di Maria nel cuore di ogni fedele, in L’Osservatore Romano, 18 aug. 1960.

[38] Pius X, Encycl. Ad diem illum, 2 febr. 1904: Acta Pii X, I, 155-156.

[39] Pius XII, Nuntius radioph. iis qui interfuerunt conventui internationali mariologico-mariano, 24 oct. 1954: AAS 46 (1954) 679.

[40] Pius XII, Encycl. Ad caeli Reginam, 11 oct. 1954: AAS 46 (1954) 637.

[41] Pius X, Encycl. Ad diem illum, 2 febr. 1904: Acta Pii X, I, 155-6.

[42] Instructio S. Officii De motu oecumenico: AAS 42 (1950) 144; IOANNES XXIII, ep. enc. Grata recordatio, 26 sept. 1959: AAS 51 (1959) 678.

[43] LEO XIII, Encycl. Adiutricem populi, 5 sept. 1895: Acta Leonis XIII, XV, 308; Pius XI, Encycl. Ecclesiam Dei, 12 nov. 1923: AAS 15 (1923) 581.

[44] Pius IX, Bulla Ineffabilis Deus, 8 dec. 1854: Acta Pti IX, I, I, 617; Pius XII, Const. apost. Munificentissimus Deus, 1 nov. 1950: AAS 42 (1950) 769

[45] LEO XIII, Encycl. Fidentem piumque, 20 sept. 1896:  Acta Leonis XIII, XVI, 287; Pius XII, Encycl. Fulgens corona, 8 sept. 1953:  AAS 45 (1953) 590-591.

[46] MANSI, Conciliorum amplissima collectio, IV, 1295, 891. Cf. Pius XI, Encycl. Lux veritatis, 25 dec. 1931: AAS 23 (1931) 515.

 

 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
  
Pagina visualizzata 4631 volte
 
Share |
 
 

Contact us, contattaciInfo Download facebook youtube

Maria
 
 
Altre istituzioni
 
Login
Username:
Password:

Cerca
Pubblicazioni
 
Cerca con Google
Web
PAMI
 
 
 

Contattaci
Pontificia Academia Mariana Internationalis - 00120 Città del Vaticano
Secretaria: Via Merulana, 124 - 00185 Roma - Italia
Telefono 0670373235 - fax 0670373234
Webmaster: Martín Carbajo Núñez