Inizio (Home) > News & Info > 27/02/2012 Giovedì 23 marzo 2017
 

Messaggio al Congresso di Lourdes


 
 
 
 
PAMI

 

 

 

Venerabili Fratri Nostro

PAULO S.R.E. Cardinali POUPARD

Pontificii Consilii de Cultura Praesidi emerito

 

 

 

Si quidem annorum decursu singularem pietatem peculiaremque cultum Virgini Mariae tribuere in orbe terrarum fideles consueverunt, id insigne apud Lapurdense sanctuarium copiosius evenire novimus, quo turmatim homines confluere solent animi corporisque beneficia petituri. Ibidem enim Immaculata Virgo apparuisse perhibetur quaedam necessaria monita cum significaret, ut, transituris rebus posthabitis, aeterna sine cunctatione peterentur.

Perpetua singularisque illa pietas, qua erga sanctissimam Iesu Christi Matrem fertur Ecclesia, impellit ut quam amplissime ipsa cognoscatur et theologicis vestigationibus confirmetur. Quapropter diebus IV-VIII mensis Septembris XXII Congressus Mariologicus Marianus Internationalis agetur, in quo de ipsa Deipara praeclarorum doctorum perspicua erit inquisitio, variis de Ipsa argumentis diserte agitatis. Decet igitur et admodum convenit ut congressus hic congruenter optimoque iure extollatur. Ipse enim copiam dat et facultatem non de Mariali doctrina dumtaxat disserendi, verum animos ad ferventiorem religionis sensum, firmiorem fidem certioraque proposita permovendi.

Quocirca ut congressus hic magnificentius evolvatur, mittere aliquem eminentem virum statuimus, qui partes Nostras sustineat et personam agat. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et luculenter explendum. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, MISSUM EXTRAORDINARIUM renuntiamus et constituimus, qui congressum illum rite praesideas.

Universis igitur dissertatoribus, participibus auscultatoribusque inibi cunctis voluntatem Nostram benignam ostendes et cohortationem ad mariale studium significes. Omnibus Nostro nomine Nostraque auctoritate Benedictionem Apostolicam impertias volumus, quae sit animorum renovationis signum et supernarum gratiarum nuntiatrix.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIII mensis Iunii, anno MMVIII, Pontificatus Nostri quarto.

BENEDICTVS PP. XVI

 

 

 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
  
Pagina visualizzata 4426 volte
 
Share |
 
 

Contact us, contattaciInfo Download facebook youtube

Maria
 
 
Altre istituzioni
 
Login
Username:
Password:

Cerca
Pubblicazioni
 
Cerca con Google
Web
PAMI
 
 
 

Contattaci
Pontificia Academia Mariana Internationalis - 00120 Città del Vaticano
Secretaria: Via Merulana, 124 - 00185 Roma - Italia
Telefono 0670373235 - fax 0670373234
Webmaster: Martín Carbajo Núñez